Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 57
Unproofread scanNot analysed yet
Musculum scilicet esse immediatum motus voluntarij organum. Dico hanc definitionem summoperè ipsis quadrare, esseque voluntarij motus vera organa, atque suminis partes voluntaria compressione oblique deorsum trudere &consecutione certa muscu los esse, atque a me ideò appellari. Ad secundam verò rationem, quòd aliquando carnes hae non reperiantur, atque ideò nisi sint partes rectorum mu sculorum nullum par nouum constituant nullumque proprium vsum habeant, respondeo. Primum hanc obseruationem dici posse falsam. Quoniam &ego plurima dissecui cadauera, neque hos muscu los aliud quidquam vnquam passos vidi, quàm hoc solùm, quod ita inuicem connati essent vt ex duobus vnus tantùm appareret factus: hoc verò semel vidi. Sed demus istos hoc obseruasse. Nam fieri po test, vt musculi isti sint aliquando à natura praetermissi, vt fit in musculo latescentis tendinis in manu, cuius aliquando obliuiscitur natura, vt ipsi optimè norunt, qui tamen quando adest pro musculo habetur, &munus suum subit. Quod si valeret isto rum ratio, hic quoque dici posset musculum non esse, quia aliquando desit: &ideò numerandum pro parte primi, aut secundi flectentis manum, quibus adnascitur. Hoc autem, si nunquam dicere au dent, nec in his dicta ratione idem audeant. Ad ter tiam verò rationem quòd vsum non habeant respondeas, vsum potissimum habere, vt viscera in sumine contenta oblique comprimant deorsum, atque confirmationem istius rationis primam ita confuto. Quòd non ita facilè ego ad priapum recurro, neque vnquam dixi, quòd ab his musculis pars ista moueretur. Neque vnquam anatomicus fuit ita stolidus, qui in homine recensuerit aliquem musculum, qui in abdomine collocatus, colli inseruiat. Concedo igitur musculum hunc colli non inseruire, atque simul consequentiam nego, quòd vsum non habeat. Secundam verò confirmationem tollas negando vesicam, &reliqua suminis viscera oblique deorsum per se ab aliquo ex octo musculis abdominis trudi. Nam obliqui descendentes hoc non faciunt, cum sursum obliquè trudant. Recti verò minimè aut transuersi, cùm ad latera &ad dorsum propellant. Obliqui quoque ascendentes cùm originem suam altiorem habeant, atque parum infra vmbilicum in lineam mediam chordae ipsorum inserantur, non possunt esse opifices istius expressionis, nisi cùm trahunt deorsum viscera superiora, atque his mediis illa quae infima sunt, trudant, quae expressio per accidens est, vnde postea sequetur, quòd vesica comprimi nulla ratione possit per se deorsum, nisi superiora viscera quoque illuc impellantur, quod minimè dicendum est: cùm in nobis met ipsis quotidie experiamur vesicam ipsam compressam lotium reddere absque vlla reliquoyGoogl rum viscerum compressione dum mingimus leniter. Atque apertè cognoscimus abdominis musculos ad hanc actionem, nisi violenta sit, nunquam