Latin
59.1 to 59.4
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 59.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Isti verò parui obliquè deorsum partem illam tantùm in qua sunt deprimunt. Verùm quid deinde sequeretur incommodi, si opem afferrent mea sententia rectis, validissimisque musculis? hoc ne fortasse esset praeter consuetudinem naturae huma nae? Conspicias, mi Petre tertium Vesalij &Valuer dae musculum qui pedem mouet, atque conferas quaeso cum primo, secundo, &quarto, quoniam videbis illum multo minorem tribus his posterioribus validissimis musculis, quàm sint hi parui in abdomine ad rectos relati, &tamen ad eundem vsum penitus factus est ille paruus musculus, ad quem re liqui tres dicti, ad extensionem scilicet ipsius pedis. Possem quoque aliquot alia istius rei proferre exempla, quae breuitatis causa nunc praetermitto, atque simul colligo hos non ita facilè mirari debere, si quis aliquando dixerit, naturam iuuare maxima organa, illisque opem afferre minoribus aliquot, immò minimis organis adiunctis. In hac controuersia iudicem te, atque vnà tecum Capredonum nostrum constituo, quo sententiam ferratis vtri nostrum veritatem protulerint. Sed prius audi rationes, quibus ego actus, hoc dogma publicatim. Prima est, quoniam ego viderim musculos hos membranula quadam tenuissima à rectis esse distin ctos. Secunda, quia istorum fibrae nunquam cum fibris hij yGoe rectorum commiscentur, neque in aliquam illarum transuersarum linearum, quę in rectis nerueę sunt, desinunt. Tertia, quia recti musculi rectas penitus possident fibras, isti vero obliquas habent. Quarta, quoniam desinunt semper in illam mediam lineam neruosam, nunquam autem in rectos musculos. Quinta, quia video illos hecessariò illic requiri, cum obliquè ascendentes in Episio, vt plurimum operam suam minimè nauare possint, vt obliquè deorsum partem illam exprimant. Dixi autem vt plurimum, quoniam aliquando accidit (hocque à reliquis anatomicis minimè est animaduersum) vt dictorum musculorum principium non incipiat primum à spina illum, sed inferius à ligamento illo va lido, quod ab eadem spina, vsque ad ossa pubis percurrit, atque tunc temporis secundum hoc musculorum par ea, quae sunt inferiora in sumine etiam deorsum trahit. Verùm hoc admodum raro accidit.