Latin
59.5 to 59.9
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 59.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta &vltima ratio est, quod horum actum manifestissimè non ego solus, sed plurimi alij aper tè in se ipsis agnoscunt. His de causis ego commotus geminos musculos &non partes rectorum esse dixi. Ad testium musculos descendo, in quibus aliam sanè originem reperio ab illa, quae ab anatomicis prodita est. Quoniam manifestissimè eos semper video ab osse ilium, vel ab illo ligamento, cuius mentionem nuperrimè feci, initium ducere sub chorda musculorum obliquè descendentium, atque vnà cum peritoneo &vasis per foramen chordae egredi. Aliquando etiam obseruaui à partibus anteriori bus ossis pubis aliquot fibras carneas dictis musculis communicari, ita vt geminus aliquando ipsorum obseruetur ortus, qui cùm in simiis fermè perpetuò geminus sit, &exquisitè distinctus, &manifestè carneus, fuit in causa vt Galenus cap. 27. lib. de dissectione musc. asseruerit geminos musculos habere vtrumque testem, qui postea coeuntes in vnum desinant. In mulieribus quoque semper hos muscu los (simplices tamen) reperi ab eodem loco ortos atque per foramen chordae obliqui descendentis vna cum cremasteribus vteri egredientes, breues quidem atque decurtatos, neque vllam cum testibus foeminarum coniunctionem habentes. Haec de musculis testes attollentibus. Iam ad thoracis musculos venio, in quibus cùm ita vastus sit numerus mirum fortasse tibi videri posset, si nihil à reliquis anatomicis dissentiam. Ego verò non libenter ab aliorum sententia recedo, eoque minus cum in re maximi momenti illud agendum sit, quae aut me summae audaciae, aut alios anatomicos, praecipuè diuinum Vesalium, quem veluti miraculum aliquando admiror, negligentiae maximae arguet. Sed cùm haec in publicis Scholarum theatris à quamplurimis probata viderim, non erubescam eadem tibi communicare, vt iudicium tandem, quod de ipsis feceris audiam. In primo &secundo, atque tertio thoracis musculo, cùm rectè ab aliis anatomicis descripti sint, nihil addam, praeterh iij byGoogl quàm quod secundum libentius inter scapulae musculos, quàm thoracis numerarem. In quorto verò notandum, hoc est, quòd illius partes non inseruntur in omnes costas, sed tantùm in sex inferiores, ea quidem ratione, quam tradit Vesalius, mouet tamen non has sex tantùm inferiores, sed etiam reliqua superiores sex Vide autem qua ratione. A duodecima &vltima costa propè in sertionem dicti muscu li oritur quaedam chorda, quae carnosa efficitur, atque iterum excarnis facta ascendens in sextam costam inseritur, &musculi gracilis effigiem habet.