Latin
61
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 61
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde idem facere consueuit natura, vt planè apparet in primo, secundo, &tertio mouentibus caput, &in aliquor scapulae musculis, &in tertio huic parti, thoraci sci licet à Vesalio ascripto. Hic attollendo thoraci inseruit. Nonus sit ille musculus, qui ortus à processibus transuersis quartae &quintae vertebrae ceruicis in secundam costam inseritur, &aliquando etiam in tertiam carnoso fine. His ego tribus posterioribus atque illi, qui in ordine omnium tertius est, laboriosam elleuandi thoracis operam ascribo, cum mea sententia ab vno tantùm tertio perfectè id fieri minimè possit. Ad intercostales venio musculos, in quibus omnes anatomici penè lapsi sunt, primusque fuit Galenus, qui cùm in lib. de dissect. musc. cap. 23. rectè dixisset musculos hos in vnoquoque latere viginti &duos esse errorem geminum, statim subiunxit, alterum quidem dum asseruit omnium istorum musculorum fibras vniformes esse vsque ad extremum inter costas notuas, at inter integras vniformes tantùm esse vsque ad cartilagines. Quoniam cùm illuc peruenerint vniformes, tunc mutant Ordinem, atque ductu priori contrario feruntur, quae sententia fuit in causa, vt Auicenna prima primi cap. de Anat. musculorum thoracis deceptus hac fibrarum mutatione dixerit in vno quoque spatio inter costas quatuor integras musculos contineri, quod ita veritati alienum est, quam quod alienissimum. Alter verò Ga lani error est, cum intercostalium musculorum exteriores thoracem dilatare, intimos autem contrahere asserit: quod falsum esse patet, si quis voluerit animum ad rem ipsam reuocare. Nam quamuis aliquot nostrorum temporum anatomici sibi ipsis atque aliis imponentes in dissectionibus viuorum hoc opus ostendere tentent, illis tamen non succedit, tuncque fide maxima, qua omnia illis credantur magis quàm oculis opus est. Nullus enim musculus inter costalis vti instrumentum voluntarium, potest costarum spatium, in quo continetur dilatare, vel costam à costa seiungere. Ea autem ratione, qua ligamenti munere fungitur, quo costae inter se iunguntur, ac ligantur, per accidens facit ad dilationem. Nam exempli causa, dilatatis costis inferioribus deorsum à musculis extrinsecis, aut eleuatis superioribus à musculis extrinsecis: reliquę mediae sequuntur costae, atque spacia media dilatantur, quod opus musculorum inter costalium ratione sit, quoniam ipsi costas trahunt: &hac ratione per accidens dilatant. Quod nisi adessent instrumenta exteriora, ab ipsis minimè fieret. Possunt etiam alio modo intercostales musculi spacia media dilatare, si illi, qui collocati sunt inter primam &secundam, attrahant vnam ad altaram, exempli gratia, secundam ad primam: quoniam hoc pacto dilatabitur spacium, quod inter secundam &tertiam dibzy G Goog cadit, cum illa versus primam feratur. Haec tamen dilatatio non fiet per se, nec à musculo in spacio dilatato existente, sed ab illo, qui spacium superius contrahit, &idcirco per accidens. Sed de hoc lis minimè instituta est.