Latin
62
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 62
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam quaerimus an musculus collocatus inter primam &secundam &exterior has contrahat costas, huic verò subiectus &magis intimus an easdem dilatet. Hoc Galeni, atque omnium anatomicorum pace dicam, mihi non probatur, neque etiam diuino Vesalio, aut vlli docto viro, qui ab omni passionum genere sit immunis. Doleo praeterea Vesalium in hanc deuolutum esse opinionem, quod in singulis spatiis costarum integrarum contineantur quatuor intercostales musculi, cùm duo re vera tantùm sint, vnus exterior, qui incipit in parte posteriori vsque à processu transuerso vertebrae, cui adnectitur consta atque obliquè antrorsum declinantibus fibris pertingit fermè vsque ad cartilaginis initium, qua costa ossi pectoris iungitur, ibique finit. Aliter verò huic subiectus non à processu incipit, sed à parte illa, in qua flectitur, curuaturve costa, &fibris antrorsum obliquè abscendentibus vsque ad os pectoris peruenit, spaciumque inter cartilagines ipsas contentum replet. Hoc autem notatu dignum est, quòd quanto exterior vlte rius oritur in posterioribus partibus à processu scilicet vsque, tanto etiam citius finit in anterioribus, &vice versa, quanto interior tardius: flexura costae incipit, tanto etiam tardius finiendo ad os vsque pectoris pertingit. Tota haec pars secundi musculi, quae explet spacium inter cartilagines contentum, cùm aliquantisper elleuetur ad exteriorem illius spacij superficiem, locumque ipsius exterioris musculi qui non adest occupet, fuit in causa, vt ipsam nouum esse musculum Vesalius sit opinatus, qua quidem ablata cùm adhuc fibrae carnosae contrario ductu positae statim appareant, has idem opinatus est esse quartum intercostalem musculum, cum tamen Deo Optimo Maximoque teste, sint partes sexti musculi de quo supra locuti sumus. Quare pace tanti viri assero in vno quoque costarum integrarum spacio duos tantùm reperiri musculos, interiorem scilicet atque exteriorem, tertiumque ab ipso designatum esse secundi interioris partem, quartum verò sexti, qui in cauitate thoracis continetur portionem. Ex his sequetur, quòd in vndecim vnius lateris costarum spatiis viginti tantùm &duo contineantur musculi, non autem triginta &quatuor, hocque omnium oculis, qui perfidiose secare noluerint, manifestè patere poterit. At fortasse minus fide dignum tibi videbitur, quod Vesalius vno iactu vigintiquatuor musculos addiderit, qui in hominis thorace non reperiantur, quodque partes sexti musculi pro intercostalibus recensuerit. Hoc idem ego quoque fateor, mihique ipsi &aliis quammaximi anatomici auctoritate fretus, per plures annos imposui, neque trigintaquatuor tantùm in vnoquoque latere ostendi, sed etiam tot, vt ostenderem feci.