Latin
64.1 to 64.3
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 64.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Oritur hoc par à processibus transuersis vertebrarum thoracis incipiens à nona, vel ab octaua vsque ad primam. Oritur quoque ab omnibus processibus transuersis vertebrarum ceruicis vsque ad secundam, atque inseritur, vti dictum est: Vsus ipsius vti reliquorum satis patet. Quartum addatur par, quod sub quinto nuper dicendo occulitur, &admodum carnosum exterior ab ea cauitate, quae inter os ilium &spinam sacri iacet, atque ascendens variis principiis augetur ab omnibus transuersis processibus vertebrarum lumborum, cumque ad thoracem peruenerit ab illius pariter vertebris augetur variis principiis, quae tria videntur. Vnum elatius ab extremo vnius cuiusque processus transuersi: alterum inferius quasi à radice eiusdem processus: tertium verò à spinis singularum vertebrarum incipit, ita vt tria musculorum genera simul mixta esse videantur. Vno quidem exteriori fibris longioribus constante. Altero verò intimiori existente, quod fibras breuiores habet. Vitimo etiam adhuc breuiore, quod à spinis ortum est. Vnus tamen musculus, mea sententia, censendus est, qui dicto multiplici principio incipiat. Hic plurimas chordas emittit, quibus inseritur in omnes lumborum ac thoracis vertebras multiplici insertione, alia quidem exteriore, alia magis intima, atque alia etiam in spinas ipsas, aliâque in processus transuersos, &vltima in sedem inter has dictas geminas contentam inseritur. Huius musculi cognitio ortu, ac inser pogle insertione, vsus statim patet. Quintum verò par illud sit, quod maximum omnium dorsalium est, veluti pars illius, quod mouens thoracem, quarto in loco numeratum est, oriturque neruoso principio à dorso ossis sacri, atque ab osse ilium parte in posteriori, qua iungitur sacro, necnon a spinis omnibus vertebrarum ipsorum lumbotum, sub quo neruoso principio tanquam sub tegumento quodam aliud summe carneum exordium latitat. Ab hoc principio exortum par istud robustissimumque factum, interea dum ascendit tres insertionum species habet.