Latin
64.4 to 64.5
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 64.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primo quibusdam chordis paruis admodum inseritur in omnes costas, quo inseruntur etiam chordae quarti paris, ac proprij ipsius thoracis: accidit tamen vt quandoque non in omnes, sed in octo tantùm costas implantetur. Secundo quibusdam aliis chordis inseritur in omnes processus transuersos vertebrarum thoracis. Tertiò verò implantatur in spinas vertebrarum eiusdem thoracis, incipiendo à decima atque ascendendo ad quartam vsque, aliquando verò à sexta tantùm vsque ad tertiam. Haecque insertio fit neruoso fine. Ab hoc extremo pari principium quodam oritur, cuius in secundo pari facta est mentio. Sextum atque vltimum musculorum par illorum sit, qui à diuino Vesalio quinto in loco sunt enumerati, quosque inter ψας à Graecis vocatos musculos contineri asserit, non sine aliqua nota. Quoniam re vera musculi ψόαι ab Hippocrate, Galeno, &caeteris dicti &à quibusdam aliis νευρομήτορες &ἀλώπεκες appellati: duo illi sunt, qui à Vesalio numerantur sexto in loco inter femo rum motores. Et quamuis Clearchus auctore Polluce, vel Clitarchus auctore Ephesio dorsales musculos exteriores his nominibus vocari dixerit, in errore tamen teste eodem Ephesio fuit. Legas Galenum in libro de dissectio. muscu, cap. 25. &quinto de Anat. Admin. ca. nono vbi ψας istos explicat. Quibus dimissis ad ψόας Vesalij redeo, qui sextum par dorsalium explent, itaque ab ipso recte explicantur, vt nihil à me desiderent.