Latin
97.5 to 97.9
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 97.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
In eiusdem peritonaei foraminibus aliqua esser quaestio an tot sint quot tradita sunt ab aliis. Deinde an illa, quae ad inguina veniunt, sint foramina, an canales: &si canales sunt, an peruij fistulosiue sint, vel potius pleni ac densi, quae cum primo aspectu patere possint, à me cui satis est digito haec indicare dimittuntur Huius farinae quoque sunt vasa quaedam, quae in ipso peritonaeo duplicato canales habent, per quo permeant ad sua loca, ita vt in ista duplicatione contineantur, talia sunt κρακὸς, vena, &arteria vmbilicales, venae &arteriae ac pori seminales, atque etiam meatus vrinarij. lassis Ad οἰσοραγον vel gulam venio, in qua tunicae aliter, quàm ab aliis traditum est, sunt obser uandae. Nam duas habet, quod omnes confirmant alteram internam, alteram verò exteriorem: inter na tamen talis est vti à me semper reperitur, non vti ab aliis est descripta. Est enim dissimilaris substantiae, quia in intima superficie veluti quoddam habet velum, fibris rectis, carnosis, tenuissimisque constans, quod totam illam superficiem vestit: reliqua verò substantia tunicae tota neruosa est omni genere fibrarum donata veluti tunica ventriculi &intestinorum interna, nihilque carnis in ista est. Prima haec tunica ab illa oritur, quae neruosa existens fauces intimas vestit, &vsque ad os ventriculi elatius fertur. Quae quamuis seiungi possit ab illo interiori velo, veluti cuticula à subiecto corio, pro vnà tamen vtramque ego recenseo, cùm mihi satis sit varietatem substantiae nosse. Exterior autem tunica gulae carnosa admodum ac crassa veluti si esset musculus perforatus, ortum ducit a secunda laryngis cartilagine, quę chricoides à me vocata est, ab illa praecipuè linea percurrente per dorsum ipsius cartilaginis, quo ceruicem spectat, inter musculos laryngis secundo in pari contentos. Atque inde descendens ambit totam gulam à priori tunica formatam, ipsamque amplexatur vsque ad os ventriculi dictum. Tunica haec fibras habet transuersas maiori ex parte, superficiem verò totam exteriorem veluti quodam velo rectis constante opertam: sed pro vna tantùm tunica ab aliis, &à me quoque tota haec censetur, quamuis in duas diuidi possit. Si tu crudum oesophagum manu arripias, atque secare tentes, haec videre integrè minimè poteris.