Latin
ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 98
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si aliquantisper elixes (cum elixatio illa nimiam partium humiditatem terminet, quae certam fibrarum diuisionem impedit) &postea dis sectionem tentes, omnia, quae dixi, inesse luce meridiana clariora conspicies. In ventriculum definit stomachus vel oesophagus, vt optimè nosti: locus autem est vndecima thoracis vertebra. Nam in homine ibi collocatur ventriculi os superius. In quo ventriculo primum scias falsum esse illud dogma: Quod fundus ipsius carnosior ac crassior sit reliquis partibus. Quoniam illae, quae circa, πύλορες vel os superius, &circa dorsum sitae sunt, carnosiores, crassioresque apparent. Tunicarum ventriculi naturam praeterea cognoscas, cùm valde ab ea distet, quę ab anatomicis explicatur. Tribus tunicis constat vna à peritonaeo, &duabus propriis interna, exteriorique, quod omnes quoque affirmant. At postea ita exponunt, vt nihil expositio cum re ipsa conueniat. Quare dimissis ipsorum sententiis, vti res se habet, explicemus. Interna ventriculi tunica tota neruosa est, &per ipsam ducuntur vasa, atque in ipsa etiam terminantur. Omne genus fibrarum habet rectum, obliquum, &transuersum: sed intextum, neque fine distractio ne apparens, veluti in reliquis nerueis membranis, ad hoc vt optimè continere humida corpora, ne tan quam, per collum effluant, vtque etiam extendi ad omnes positiones possit. Verum in intima superficie quadam donatur, veluti crusta, quae neruea non videtur, sed carnea potius, habetque meatus &veluti fibras non per rectum, vel obliquum, aut trensuersum ductas, sed quasi à centro ad circonfer cunferentiam, veluti in panno illo serilino, vel bombicino patere potest, quem velutum vocamus.