Latin
viii
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris viii
Unproofread scanNot analysed yet
Librum hunc ante quatuor annos scripseram, rogatus à clarißimo viro Petro Manna philosopho, ac medico dectissimo, antequam de vita decederet. Cui quidem roganti nihil negare vnquam potueram, ob summam illam auctoritatem, ac existimationem in qua apud me erat, &meritò quidem. Quoniam si externa, atque simul interna hominum ornamenta alienos animos sibi conciliare possunt, tot &tanta in hoc sanctissimo viro erant, vt non solùm meum atque omnium doctiorum, qui ipsum nouerant, animum sibi conciliare, sed arctissime etiam deuincire potuerint. Is enim ex nobili ac satis diuite familia Cremonensi oriun dus, in doctissimum philosophum ac medicum euadens, atque ob id vltimò Mediolanensium Duci maximè carus (medic enim familiaris ipsi fuit) plurimis in hac arte medica honoribus perfunctus nunquam à studio literarum recessit. Cumque adhuc quasi senio confectu esset literas Graecas Catonis exemplo didicit, in plantarum historia semper diligens ac assi duus fuit.