Latin
ix
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris ix
Unproofread scanNot analysed yet
Sed prae caeteris ita anatomae incu buit, vt nil magis, neque vnquam legendo meditandoque nisi mors illum inuasisset, de fatigatus esset. Hunc ergo librum, vt tanto viro satisfacerem scripsi, tibique nunc, ne in iis, quae dixi deci piaris, communico. Quòd si mihi tandem sorte obtigerit, vt quae in ipso continentur tibi sa tisfaciant, dignaque doctorum auribus esse videantur, non leue procul dubio honoris, &laudis lucrum inde faciam: quamuis non hased ea, quam dixi causa, in lucem edam. Ti verò meum hoc institutum aequi bonique facias quaeso, &Vale. so. AD PETRVM MANRAM MEdicum Cremonensem. ECREVERAM iam multo Gantea, quàm haec ad te scriberem, doctissime Manna, me nihil vnquam, quod ad anatomen pertineret, scriAptis esse commendaturum: Ad quod quidem genus instituti non leui impellebat ratione, dum absolutissimum Andreę Vesalii opus anatomicum legerem: in quo mihi videbatur nihil posse desiderari, quod aut ad copiam partium explicatarum, aut situm, aut magnitudinem, aut substatam, aut speciem, vel vsum, aut denique quod ad integer rimam humani corporis historiam pertineret.