Latin
xiii
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris xiii
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc multum reuera varias ob causas sudaui, primum, quia tentaui rem per se difficilimam: secundum, quia in verba magistri iuratus, atque illius auctoritati plurimùm tribuens non audebam ex iis carceribus, quos ipse arti imposuit egredi: tertium, quod &grauissimum est, quòd publicam notam pertim escebam, momosque etiam ipsos auribus meis obganientes iam tum audire videbar. Haec tamen omnia satis strenue superaui. Nam rei difficultatem summo stu dio, labore &vigiliis plurimis vici. Magistri reueren tiam, &timorem ipsius exemplo lemui. Quoniam vti Vesalius non in scholis quidem viuae vocis auditor, sed in musaeo (quia librorum omnium, qui ab ipso scripti sunt heluo eximius fuerit) Galeni discipulus factus non ipsius auctoritate deterritus est, quin plurima arti adderet, quae à praeceptore eius praetermissa erant. Ita &ego in illius schola (quia eius scripta diligenter legerim) versatus, alacrius in hoc pariter artem iuuare tentaui. Postremò testimo nio integerrimae conscientiae nixus, ac plurimorum doctissimorum hominum, qui mea haec praesentes viderunt, atque manibus etiam tractarunt, apertè cognoui, momos istos veluti futiles, vanasque vmbras, ita esse timendos, quae per se dissolutae in fumum abeunt: cùm praecipuè in his controuersiis nullus alius iudex constituatur, quam homo ipse atque partes illae, quibus humani animi organum conflatur. His haerens, ac innitens fundamentis quaedam reperi (etsi non plurima) quibus tanquam nouis inuentis ars haec nostra ornari, atque aliquantulum (absit fastus) augeri potest, Quae cùm obseruarim, statim mu tata priori sententia scriptis notaui, ac disposui, &commentarios mihi feci, quos decreueram nonum vsque in annum premere, antequam aliis communicarem: opportunè tamen editurus, ne publicae vtilitati inuidere, neve Dei optimi munus supprimere aut meos labores, sudoresque merita apud posteros corona, si qua digni forent, defraudare viderer.