Latin
xii
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris xii
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc tamen (inquam) iudicio, vt ingenuè veritatem illam, quam mihi videor, longa exercitatione assequutus fatear, non dicam in maiori, sed in maxima aduersarum sententiarum parte, pedibus etiam ipsis ego in sententiam diuini Vesalij veni, atque nunc persisto. Quod optimè semper mihi cessisse video: quoniam cum in publicis gymmasiis, Pisano scilicet &Patauino, vbi tot praeclari philosophi, atque medici profitentur, vbi tot diuina auditorum plurimorum ingenia excoluntur, magis semper Vesalij, quàm Galeni partibus fauerim, nunquam aliquem virum doctum, aut probum inueni, qui hoc meum institutum accu sarit. Plurimos equidem (ne inficias eam) reperi, qui ob exercitationem optimę iuuentutis, Galeni partes tutati mecum saepius disceptarunt, at tandem ex his nullus vnquam à me inuentus est, qui iugulato propemodum sensu, veritatem ipsam fateri noluerit, hacque actus relicto Galeni placito, ad Vesalium non accesserit. Post hoc autem iudicium confirmatis adhuc magis animi viribus quaerere coepi, an in hac arte, in qua Hippocrates primum, deinde Aristoteles, praeterea Erasistratus, Marinus, ac Herophilus, &tandem Galenus errauit, solus Vesalius reperiatur, qui nihil vnquam dormitando, non solum hos diuinos scriptores, sed etiam Homeram ipsum aliquando (vt fertur in adagio) dormitantem superarit, seu potius aliquid sit ab ipso praetermissum, vel non latis integrè enarratum, seu aliquid distortum, vel ab historia partium corporis humani discrepans, in illius volumine anatomico reperiatur.