Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 1
Unproofread scanNot analysed yet
Hocque illud vnum est, quod aut me, aut alios anatomicos (quod magis arridet) decepit. Quare hoc ita constituto ab errore minimè vindicari possunt, qui asserunt os, quod à lambdoide sutura describitur, ex quinque, aut septem aliquando ossibus constare. Sępenumerò etiam miratus sum, quomodo fieri potuerit, vt proportio illa suturarum, ac prominentiarum capitis tradita à Magno Hippocrate ita probata sit ab omnibus anatomicis quorum ego notitiam aliquam habere potui. Quod omnes vno ore asserant, Quoties anterior capitis prominentia perit, perit &cornalis sutura. Dum perit posterior prominentia, perit quoque lamb doidis sutura. Cùm autem vtraque protuberantia deletur ambae etiam delentur suturae atque harum loco vnà reperitur, quae medium caput per longum, &altera, quae medium per transuersum secat, inuicemque se secantes κιασμὸν faciunt, quem nostri decussationem appellant. Quae opinio quantùm à vero declinet, omnes, qui vti ego feci, in hac re laborare voluerint, apertè cognoscere poterunt.