Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primùm Ferrariae, tùm Florentiae, ac praetereà ubicunque locorum mihi licuit, ingentes ossium aceruos, ac strues maximas euoluere, hac potissimùm de causa, plurimas caluarias, quae penitùs rotundae essent uidi, cum omnibus suturis. Vidi infinitas propemodùm sine hac vel illa prominentia, in quibus tamen non deerat hęc vel illa sutura. Vidi in aliquibus obliteratam coronalem, &tamen prominebat frons. vidi obliteratam lambdoiden, &nihilo seciùs prominebat occipitium. Vidi etiam capita sine vlla penitus sutura, nullaeque deerant prominentiae. Gloriari non possum, me vnquam vidisse decussationem illam in caluaria, neque hominem alloquutus sum, qui ipsam viderit. Prętereà, vt ingenuè sententiam meam tibi aperiam, nunquam obseruaui aliquam suturam obliteratam, ac ex toto delatam, nisi in caluarijs senum, si rectè senum caluarias cognoscere potui, assumpto veritatis argumento, à crassitie ossis, ac duritie, atque ab ipsius caluariae amplitudine.