Latin
102
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 102
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi frontis perpetuos musculos: Quoniam vti illos in omnibus, quae secui cadaueribus semper reperi, ita vice versa hos occipitij musculos, aut aurium anteriores dictos, saepè, ac saepiùs non inueni. Hinc fieri opinor, quòd plurimos reperimus, qui totum capitis, corium mouent, cùm tamen maior hominum pars motu isto destituta sit, aut ita paruum habeat, vt sensu dignosci minimè possit. Munus horum duorum musculorum est, cutem capitis ad posteriora diducere. Auricularum musculi tres aliquando reperiuntur, atque in illis praecipuè, qui dum viuerent manifestissimè aures motabant. Horum primus, qui in anteriori parte collocatus est, oritur à fine extremo &superiori musculi frontis eius lateris, in quo est auricula ipsa, in quam desinit. Musculus hic valde tenuis descendit versus aurem, &suo fine inseritur in eam ipsius partem, quae ἀντιλόβιον, &in principium illius, quae ξύστηρ auriculae vocata est. Munus ipsius, est ad superiora ac anteriora auriculam trahere.