Latin
103
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 103
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus musculus, non, vt aliqui opinati sunt, amammillari processu, sed supra ipsum ab occipitio oritur, vbi desinunt musculi posteriores, qui scapulam &caput mouent, Hic augusto principio exortus per transuersum fertur descendendo, &parùm latior factus, veluti si in tres digitos diuideretur, posteriori auriculae implantatur, vt illam ad posteriora, &aliquantisper altiora trahat. Tertius muscu lus ille est, qui primus inter mouentes genas &faciei cutem connumeratur, πλάτισμα μύωδεις dictus. Nam hic aliquamdo ita carnosus sit, itaque ascendit, vt in partem inferiorem auriculae, quae sub fibra latitat, inferatur: hancque ad inferiora trahat. Musculos hos saepiùs vidi, atque alijs ipsos indicaui. Veruntamen saepè etiam accidit, vt non reperiantur. Quae varietas potissima fortasse fuit causa, quod horum veluti neque illorum, qui in occipite sunt, nulla ab alijs anatomicis facta sit mentio. Vnum autem in ipsis obseruaui, quod quotiescunque priores in occipitio positi reperiuntur, semper &isti auriculae omnes manifestè apparent. In musculo frontis, aut vnus, aut gemi ni sint, quòd non magni facio, à viuino Vesalio dissideo: quoniam musculum effe atque ad id à natura factum credo, non autem panniculum carnosiorem redditum G 4 &si& fibris pluribus auctum. Cùm motus &ductus omnium fibrarum penitùs similis, quae duo in carnoso panniculo desiderantur, hoc indicent. Ortum huius musculi non ab inferioribus, sed à superioribus partibus esse censeo, cùm illuc attollantur supercilia &cutis simul totius frontis.