Latin
109
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 109
Unproofread scanNot analysed yet
Hic musculus multa pinguedine obuolutus in omnibus cadaueribus à me repertus est. Quintum par ego tale reperio, quod non membraneum, sed carneum videtur: neque à malarum osse tantùm oritur, sed etiam à tota cauitate, vel à canali illo osseo, qui circa nares est. Hoc par narium pinnam exteriorem occupat, &in labium superius inseritur. Quaedam etiam carnosae fibrae, non paucę à medio supercilio, &spina narium exortae, quę obliquae descendunt, praedicto musculo adduntur, atque pinnae implantantur, ad hanc sursum reuellendam. Has posset aliquis pro pari musculorum recensere, quòd nares dilatet: posset etiam quinti paris partes asserere, quod nihil refert, modò cognoscat vsum, quem in reuellenda pinna habent. Alium praetereà inuenio musculum carneum, sed paruum, qui circa radicem pinnae narium exoritur, at que illam ascendens per transuersum, vsque ad summum ferè dorsum nasi ascendit, vt contractus ad suum principium depressa pinna nares claudat. Hic ab ipso praetermissus est. Vitimo in loco addenda est moles illa carnea, musculosa tamen, quae vtrunque labium format.