Latin
110
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &haec in duos musculos diuiditur, quorum alter superius, alter verò inferius labrum efficit, suosque motus distinctos à motibus aliorum musculorum habet. Ex hoc sequitur nouem esse musculorum paria, quibus narium pinnęlabia, &totius faciei cutis mouentur. Primum scilicet traditum à Vesalio: Secundum ab eodem descriptum. Tertium, quod ab illo pariter adiunctum est. Quartum, prope hoc exortum, quodque ab illo est praetermissum. Quintum, quod ab ipso, quarto in loco recensetur. Sextum ab ipso quinto in loco numeratum, quod vti dictum est, in duo diuidi potest. Sed pro vno, cùm non multùm referat, censeatur.