Latin
111
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Septimum, quod ab ipso est praetermissum. Octauum, quod ille sexto in loco recenset Nonum, ac vltimum illud est, quod vtrum que labium efficit. Omnes, qui de musculis oculorum hucusque scripsere, aut publicè profitentes (quod ego sciam) loquuti sunt in publicis dissectionibus, malè planè illos enumerârunt, Nam vt à diuino Vesalio incipiam, ipse nobis septem musculos enumerauit, qui quidem in boue reperiuntur: quatuor scilicet motibus rectis, &&geminos circularibus inseruientes, non rectè tamen, mea sententia, vt sunt in boue, collocatos. Septimum addidit, qui magnus ad radicem oculi situs est. Verùm octauum praetermisit, qui munus habet trahendi membranam illam cartilaginosam, quae ab Aristotele 2. de Hist. Ani. cap. 12. vocatur Aέρμα ἐκ τον καυτου. hac nictantur animalia bruta, cùm aliquid, ne in oculos incidat timent, &σκαρδαμύττειν tunc dicuntur ab eodem Aristotele. Musculus igitur, qui hanc trahit, à Vesalio praetermissus in bobus, qui ipso donati sunt, octauus erit: vel saltem pars illius, qui oculum ad exteriorem angulum trahit.