Latin
116
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Anatomici omnes, quatuor tantùm musculorum paria maxillae adscripserunt, quintumque ignorârunt, non sine magna Naturae contumelia: cùm tamen &perspicuum inter secandum sit, &proprius vsus ipsum etiam prodat. Minimè enim negandum est (nisi veritas ipsa sit iugulanda) quartum par musculorum à Vesalio descriptum os aperire. Temporales verò os claudere, &maxillam malis validè adstringere. Massiteras etiam tum stringere, tum ad latera maxillam diducere, vnde massiteres dicti sunt. Latentes quoqui in ore, cum à cauitate processe ali formis oriantur, &ad anteriora parùm decliues in maxillam interna in facie citra angulum inferiorem inserantur, productam maxillam retrorsum reuocare.