Latin
117
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 117
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si haec vera sunt, vellem ego, vt par illud, quo maxillam ad anteriora producimus, proponerent. Nam maxiliae motus simplices sex sunt, &vnus conpositus. Simplices sursum &deorsum, dextrosum &sinistrorsum, antrorsum &retrorsum, Compositus verò ex dextro &sinistro, &eo, qui antrorsum &re trorsum sit, ille est, quo videtur circunduci maxilla. Si igitur motus sursum temporales, deorsum quartum par, ad dextram &sinistram massiteres, retrorsum verò latentes in ore opifices sunt: Requiruntur necessariò gemini musculi, vel vnus saltem, qui antrorsum hanc eandem partem protrudat. Scio, mi Petre, quod talem argumentandi rationem, falsam esse dicere poteris, cùm tibi liceat vnà cum reliquis anatomicis hos motus alia ratione distribuere. Verùm, ne verbosis rationibus litem hanc finiamus. Sed gladiolis ipsis, auferas temporales musculos, auferas massiteras, &diligentissimè auferas, quoniam sub his statim nouum parmusculorum uidebis, quod distinctum est ortu, ductu, &insertione ab ijs, qui latentes in ore vocantur. Nam illi oriuntur ab intima cauitate, vel canali processuum aliformium, isti verò principio partim neruoso, &partim carnoso exordium ducunt, ab ala vel latere exteriori ipsorum processuum, &à facie dicti lateris extrema, quae aspera &inaequalis est.