Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vnum hoc tibi promitto, me ibi esse verum appendicum vsum proditurum, quod à nullo, quantumuis docto anatomico, adhuc factum est. In ossium commissuris explicandis, scriptores parùm inter se concordes reperio. Neque eorum diuisiones aut classes, in quas officium compages disponunt, mihi arrident. Quoniam aliqua addunt, quae non sunt, &quędam alia, quae adsunt, praetermittunt: nec praetereà nuda capita proponunt, vnde diuisiones hae ortum ducant, quare ego, vt habeas, quid cum aliorum scriptis in hac re conferre possis, quandam partitionem subiungam, quàm octo annos ante in scholis meis auditoribus iam communicaui, ex hac cognoscere poteris, non solùm anatomicarum vocum, quae ad articulos pertinent vim, sed etiam veras ipsas differentias, quibus variae compaginum species constituantur.