Latin
NES ANATOMICAE
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
In scapulis quoque interior processus appendix est, non autem, vt dicunt anatomici, processus, in femore τροχαντὴς, maior secundum anatomicos processus dicitur, cùm tamen appendix sit &dici debeat. Os quoque illud acutum, quod iuxta mammillarem processum in capite prominet, συλοὰ δὴς processus ab anatomicis vocatur cùm re vera appendix sit. Neque vt aliqui opinati sunt, hae ossium partes processus appellatę, appendices postea adiunctas habent, sed ipsaemet totae appendices sunt, quod etiam in quàmplurimis alijs, praeter has, quas dixi, ego obseruaui. Nam cùm anatomicis consentio, Processum esse ossis partem legitimam non adnatam, sed exipsomet osse enatam, ac prorumpentem, quaeque nihil ab osse differat, vti in maxilla inferiore apparet. At cùm ista à me dicta in foetus formatione ossa sint, aut cartilagines distinctae, &tales aliquot annis post formationem perdurent, procul dubio non processus, sed appendices appellandae sunt. De vsu autem appendicum non loquar, cùm ad anatomicam speculationem, quam in opere maiori perficiam, pertineat haec tractatio.