Latin
121
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 121
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò tot reperire nequaquam potui, quanquam summam diligentiam, atque studium in his inuestigandis adhibuerim. Quot igitur à me inuenti sunt, audi. Primùm reperi par ab asperitate quadam in interno ac medio mento posita ortum, principio satis angusto, à quo deinde latiùs factum, in mediam ferè linguam inferiorem implantatur, atque maxima ipsius pars versus radicem linguę, minima verò è regione dictae versus anteriorem apicem fertur, lita, vt eiusdem musculi partes contrariam subeant operam. Nam cùm maxima fibrarum portio agit ad exortum, tractaexerit linguam extra dentes &labia. Cùm verò minima munere suo fungitur, introrsum eandem reuocat. Dictorum autem musculorum aliquot fibrę aliquando ossi hyoidi com municantur, vt idem ad mentum attrahant. Primùm hoc par moles illa carnea videtur, quae pro nono musculo à Vesalio numerata est. Cuius etiam primum pat linguae asscriptum, nisi pars istius sit, vti in homine reperiatur, ego planè ignoro, meque nunquam vidisse fateor.