Latin
120
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 120
Unproofread scanNot analysed yet
TertiTertium par illud sit, quod tertio in loco à Diuino Vesalio numeratur ortum à calcari, &aliquando à quarto musculo os aperiente perforatum in latera hyoidis, ea sanè insertione, quae ab ipso proposita est, inseritur. Quartum gracile admodum à scapula ortum, ac in hyoidis latera insertum, ipsum deorsum trahit, quod quarto etiam in loco à Vesalio collocatur. Quintum à nemine proditum, &rectis fibris ortum à medio, internoque mento in os hyoidis inseritur. Hoc reliquis anatomicis ignotum est, aut inter partes primi mouentis linguam collocatum, cùm tamen nullam cum lingua communicationem habeat. Sextum par efficiunt geminae carnes musculorum effigiem gerentes, quae ab eodem mento ortae, aliqua ex parte com mixtae apparent cum primo mouente lin guam. Verùm vlteriùs ad inferiora procedentes inseruntur in latera ossis hyoidis, munusque habent hoc vnum, vt ad mentum ipsum os trahant. Multum ac diu laboraui in dissecandis linguae musculis, neque vnquam humanae aliorum anatomicorum placita quadrare inueni. Vesalius diuinus nomen musculos assignat, qui motuum linguae opifices sint. Valuerda decem esse asserit.