Latin
123
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 123
Unproofread scanNot analysed yet
Quare si linguae asscribemus, quatuor erunt paria, quae ipsam mouebunt: sin faucibus, tria tantùm: Sci asque planè nullos alios praeter dictos musculos reperiri in homine, si quis rectè secare voluerit. Verùm mirari iam desine. Quod ego haec inuenerim, cùm videas homines in accusando Vesalio audaciores cuncta eius vestigia sequi, nihilque, quod ab ipso sit praetermissum, addere. Nam Vesalius faucium musculos leui quadam negligentia (quoniam non om nia possumus omnes) praetermisit. Qui posteriores fuêre, quique Galeni &Oribasij librum de dissectione musculorum aut legerunt, aut legere debuerunt, ita horum faucium musculorum obliti sunt, veluti si non adessent, aut saltem à Galeno indicati minimè fuissent. Vesalij enim opus editum erat, antequam ciuis meus Augustinus Gadaldinus Medicus doctissimus, &de studijs nostris comunibus, quàm optimè meritus, libellum Galeni de dissectione musculorum Lati num à se factum in lucem dederit.