Latin
124
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 124
Unproofread scanNot analysed yet
Vt igitur omnes anatomici, qui post ęditum opus Vesalij scripsere, hoc nomine accusandi sunt, ita ille ab hac nota liberan dus est. Sed ad rem. Galenus in eo libello duos describit musculos faucium, quorum alterum in dextra, alterum in sinistra parte collocat, ac reliquos praetermittit. Quamobrem quomodo se habeant hi musculi in homine, " sint, audi: discasque, quam diligentiùs anatomici veterum scripta debeant obseruare. Tria sunt istorum musculorum paria, quae faucibus dilatandis, aut constringendis inseruiunt. Quorum primum (vt ab hoc artificioso incipiam) oritur ner uoso, atque tenui principio ab apice quodam cuneiformis ossis, qui vltta foramen illud paruum est, per quod arteriola per membranam dispergenda in calua riam ingreditur, quique apex articulum maxillae cum osse temporum quasi tangit.