Latin
136
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 136
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si ad hanc positionem oculos valdè intentos habuisset, poterat facilimè deceptionem vitare, cùm istius sexti paris musculi ab oc cipite orti quasi rectà deorsum inclinantes in transuersos primae ceruicis vertebrae simplantari videantur, non autem obliquè declinare, vti in motu circulari. requiritur, &quemadmodùm septimi paris musculi se habent. Si igitur in gyrum non mouet hoc par, quis erit suorum musculorum vsus? ille perfectò erit, qui asscribitur à Galeno in lib. de dissectione musculorum cap. 9. vt si integrum par trahat, faciat, quod recta leniter abnuamus. Sin alter tantùm musculus, vt retrorsum caput in illam partem inclinet. Septimus prętereà musculus ille sit, qui sextus à Vesalio describitur ve rus opisex istius motus in gyrum, dum vnicus tantùm agit. Quoniam si integrum par aget aut sistet caput, aut illud retrorsùm vix trahet, ad motum scilicet ac quietem vertebrae, cùm haec capiti ob ipsam accidant. Octauus &penultimus ille sit musculus, qui septimo loco ab eodem explicatus est.