Latin
137
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 137
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm sit idem motus, vt sinistrorsùm vtrunque feratur. Quaero iterum, quodnam ex ipsis in motu praecedat, caput scilicet, an vertebra? Videtur esse respondendum vertebram praecedere, quoniam ipsa per se moueatur, caput verò per accidens ad motum illius. At à capite adest motus principium, quia inde musculus oritur, qui ipsam trahit: ergo sequetur, à capite vertebrarum moueri, &non à vertebra caput, quod est contra dogma ipsius. Aliquis tamen respondere posset, quod circunducitur caput ab hoc musculo, à vertebra exoriente atque in occiput desinente. Verùm si hoc daretur, sequeretur, quod iste musculus moueret caput per se, &non per motum vertebrae &in proprio articulo, qui articu lus secundum vesalium est ineptus ad motum circularem. Quare si concedimus musculum hunc sextum, vel Vesalij quintum inseruire circulari motui, necessariò sequitur, aliquod ex his incommodis, quod verum dogma, imò verissimum de capitis motu in gyrum per accidens destruat. Decepit autem istius sexti musculi positio diuinum hunc anatomicum, quae quasi contraria positioni videatur musculi septimi paris.