Latin
150
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Ego verò non libenter ab aliorum sententia recedo, eoque minùs, cùm in re maximi momenti illud agendum sit, quae aut me summae audaciae, aut alios anatomicos, praecipuè Diuinum Vesalium, quem veluti miraculum aliquandò admiror negligentiae maximae arguet. Sed cùm haec in publicis Scholarum theatris à quàmplurimis probata viderim, non erubescam eadem tibi communicare, vt iudicium tandem, quod de ipsis feceris, audiam. In primo &secundo, atque tertio thoracis musculo, cùm rectè ab alijs ana tomicis descripti sint, nihil addam, praeterquàm, quod secundum lubentiùs inter scapulae musculos, quàm thoracis numerarem. In quarto verò notandum hoc est, quod illius partes non inseruntur in omnes costas, sed tantum in sex inferiores, ea quidem ratione, quam tradit Vesalius: monet tamen, non has sex tantùm inferiores, sed etiam reliqua superiores sex. Vide autem, qua ratione. A duodecima &vltima costa prope insertionem dicti musculi oritur quędam chorda, quę carnosa efficitur, atque iterum excarnis facta ascendens in sextam costam inseritur, &musculi gracilis effigiem habet. Ab vndecima item costa pari ratione vna oritur chorda, quae inseritur in quintam.