Latin
151
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 151
Unproofread scanNot analysed yet
A decima item vna, quae in quartam, &à nona alia, quae in tertiam inseritur. Sic quoque ab octaua &septima geminae, quae in secundam &primam implantantur, omnesque istae chordae musculi distincti videntur: ita tamen inuicem, &cum praedicto quarto in superficie complicati, vt partes ipsius videantur, cùm re vera non sint. Dum igitur quartus musculus sex inferiores costas deorsùm trahit, reliquas etiam superiores sex prę dictorum additamentorum ope mouet, cùm tamen re vera vsque ad primam minimè ascendat. In sexto thoracis musculo obseruaui, quod ab omnibus anatomicis, qualis potiùs in canibus reperiatur, quàm qui in homine sit descriptus, carnosus totus, tenuis, atque septem costarum integrarum cartilagines occupans. Quae notae vt plurimùm in hominibus non inueniuntur. Nam musculus hic potiùs neruosus est, quàm carnosus, ita, vt quibusdam in partibus neruosa tella videatur carne infarcta. Neque vnquam vltra secundam costam vel ipsius cartilaginem ascendit, quod ego obseruaui in omnibus cadaueribus, quae adhuc secui. Accidit etiam aliquando, vt ad secundam ipsam costam non pertingat.