Latin
155
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 155
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus enim musculus intercostalis vti instrumentum voluntarium potest constarum spatium, in quo con tinetur, dilatare, vel costam, à costa serungere. Ea autem ratione, qua ligamenti munere fungitur, quo costae inter se iun guntur, ac ligantur, per accidens facit ad dilationem. Nam exempli causa, dilatatis costis inferioribus deorsum à musculis extrinsecis, aut eleuatis superioribus à musculis extrinsecis: reliquae mediae sequuntur costae, atque spatia media dilatantur, quod opus musculorum intercostalium ratione sit, quoniam ipsi costas trahunt: &hac ratione per accidens dilatant. Quod nisi adessent instrumenta exteriora, ab ipsis minimè fieret.