Latin
157
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 157
Unproofread scanNot analysed yet
Possunt etiam alio modo intercostales musculi spatia media dilatare, si illi, qui collocati sunt, inter primam &secundam, attrahant vnam ad alteram. exempli gratia: secundam ad primam, quoniam hoc pacto dilatabitur spatium, quod inter secundam &tertiam cadit, cùm illa versus primam feratur. Haec tamen dilatatio non fiet per se, nec à musculo in spacio dilatato existente, sed ab illo, qui spatium superius contrahit, &idcirco per accidens. Sed de hoc lis minimè instituta est. Quoniam quaerimus, an musculus collocatus inter primam &secun dam, &exterior has contrahat costas, huic verò subiectus &magis intimus an easdem dilatet. Hoc Galeni, atque omnium anatomicorum pace dicam, mihi non probatur, neque etiam Diuino Vesalio, aut vlli docto viro, qui ab omni passionum genere sit immunis.