Latin
158
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 158
Unproofread scanNot analysed yet
Tota haec pars secun di musculi, quę explet spatium inter cartilagines contentum, cùm aliquantisper eleuetur ad exteriorem illius spatij superficiem, locumque ipsius exterioris musculi, qui non adest occupet, fuit in causa, vt ipsam nouum esse musculum Vesalius sit opinatus, qua quidem ablata, cùm adhuc fibrae carnosae contrario ductu positae statim appareant, has idem opinatus est esse quartum intercostalem musculum: cùm tamen Deo Optimo Maximoque teste, sint partes sexti musculi, de quo suprà locuti sumus. Quare pace tanti viri assero, in vno quoque costarum integrarum spatio duos tantùm reperiri musculos, interiorem scilicet atque exteriorem: tertiumque ab ipso designatum esse secundi interioris partem: quartum verò sexti, qui in cauitate thoracis continetur, portionem. Ex his sequetur, quod in vndecim vnius lateris costarum spatijs, viginti tantùm &duo contineantur musculi, non autem triginta &quatuor, hocque omnium oculis, qui perfidiosè secare noluerint, manifestè patere poterit. At fortasse minùs fide dignum tibi videbitur, quod Vesalius vno iactu vigintiquatuor musculos addiderit, qui in hominis thorace non reperiatur, quodque partes sexti musculi pro intercostalibus recensuerit. Hoc idem ego quoque fateor, mihique ipsi &alijs, quamaximi anatomici auctoritate fretus, per plures annos imposui: neque triginta quatuor tantùm in vnoquoque latere ostendi, sed etiam tot, vt ostenderem, feci. Veruntamen cùm Deus postea aurem velleret, non potui veritatem supprimere, aut tenebris obscurare: credoque Vesalium ob eam ingenuitatem, quam in alijs etiam desiderat, non solùm haec grauiter non laturum, sed potiùs mihi immortales gratias esse habiturum, si unquam ad illius doctissimas aures hęc nostra puenerint. sed hęc satis de musculis thoracis, quos dorsales sequuntur.