Latin
159
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 159
Unproofread scanNot analysed yet
Dorsi totius musculi ita varij &compli cati sunt, vt non sit mirum, si anatomici scri ptores inter se concordes non erunt. Nam vt quid sentiam ingenuè profitear, indigesta moles, atque confusum chaos musculorum mihi videtur, in quo pręceptorem desidero, qui destinctè ante oculos hos mihi dissecet, ipsiusque partes ad certum numerum ac ordinem diducat. minimè enim his musculis explicandis, quod in paucissimis alijs accidit, mihi satisfacio, eoque minùs, cùm videam, quod si ego voluerim meliorem instituere diuisionem, ob rei difficilem naturam, alius fortasse anatomicus eam dibzy G Goog eam assequi non poterit, ob infinitam fibrarum &originum, &insertionum, quae in hoc chao continentur, multitudinem. Est enim veluti plurimarum viarum labyrinthus, in quo tamen coram te, quid obseruarim, liberè dicam. In sex paria musculorum totam hanc molem carneam satis commodè diuidi posse, mihi visum est.