Latin
170
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 170
Unproofread scanNot analysed yet
Valuerdę etiam non leues habendae sunt gratiae, quod anatomicum librum ita facili breuitate conscripserit, &venustissimis imaginibus ornarit, vt non parùm omnibus, qui hispanam linguam callent, prodesse possit. Quarto in loco numerum, aut ordinem illorum musculorum non probo, qui pollicem mouentes, ab alij anatomicis sunt descripti. Numerum quidem, quoniam in plures possunt diuidi, quàm ab ipsis sit factum: ordinem verò, quia ab aliquot ita confusè vnà cum illis, qui collocantur in vlna, sunt explicati, vt si quis musculos paruos in vola positos, pollicemque mouentes quęrat, difficilimè, longoque labore inueniat. Sum enim ego istius sententiae, quod simul omens hi parui musculi, qui pollici inserruiunt sunt simul explicandi maioris facilitatis gratia. Quare à me ita explicen tur. Primusque ille sit, quo indici pollex adducitur, estque vigesimus quartus Vesalij.