Latin
171
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 171
Unproofread scanNot analysed yet
Hic carneo principio, partim etiam neruoso, oritur ab osse metacarpi, quod indici subijcitur, atque carnosus implantatur in totum primum articulum pollicis. Neque ego vnquam inuenire potui nerueum illum tendinem, quo (vti traditum est ab alijs) in secundi ossis radicem inseritur. Secundus sit decimus quartus Vesalij, ortus &insertus, vt optimè ab ipso traditum est. Tertius sit eiusdem decimus quintus, cum eadem penitus orgine atque insertione. Quartus sit decimus sextus propositus ab ipso, cui hoc tantùm addendum est, quod etiam neruoso quodam principio oritur ab osse metacarpi minimo digito subiecto, vbi cum carpo iungitur. Atque simul notandum est, quòd hi tres musculi, quartus scilicet, tertius, &secundus desinunt in vnam tantùm, atque eandem chordam, quae attensa sesamino ossiculo interno, inseritur in latus secundi ossis eiusdem digiti.