Latin
177
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 177
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, mihi crede, in homine nil aliud est iste musculus, quàm quod à me dictum est, atque inexercitatis dissectoribus non adesse potiùs, quàm adesse videtur. Sed adest tamen ea ratione, quam dixi, supra glandulas collocatus. Quoniam verò in canali infra glanduloso parastatas apparent aliquot transuersae fibrae, ideò has anatomici nostri decepti, muscu lum esse opinati sunt. Verùm si musculum vesicae, qualem ego exposui, cognoscere volueris, vt elixes oportet aliquantisper vesicam, nec penitùs coquas.