Latin
178
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 178
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam tunc facilè in prima statim ceruice ipsius inter fibras rectas tunicę exterioris, vt dixi, reperies, musculum hunc latentem transuersum, &cum glandularum corpore connatum. Neque (scias) vnquam alia ratione inspicere poteris. In musculis ani, miror, cur anatomici non obseruarint locum Galeni in lib. de dissec. musc. cap. 30. vbi primo in loco enumerat musculum quendam cutaneum &circularem in extrema sedis ora collocatum, qui ita cuti impactus est, vt non possit ab ipsa separari, quod illis quoque accidit, qui in palpebris, fronte, &similibus partibus reperiuntur. Quare cùm in homine hic quoque musculus sit, iustum est, vt quatuor describantur ani musculi, non autem tres tantùm, vt ab anatomicis factum est. Ad musculos mouentes femur veniamus, in quibus penitùs mihi non satisfaciunt huius artis magistri. Quoniam pro quinto musculo ita insignem, atque ita variam carnis molem proponunt, vt in ipsorum historijs non musculorum diuisionem, sed potiùs vnionem mihi affectare videantur. Est enim dicti musculi principium, &fibrarum ductus, &insertio ipsa ita varia &multiplex, vt saltem plures habere partes (si vnus est) videatur, qęu, mea sententia, erant describendae. Sique liceret ea, quae ab alijs tradita sunt, penitùs euertere ego planè tot esse musculos dicerem, quot sunt partes istius quinti, cum inter se ortu, fibris, insertione, tunicis, atque etiam aliqua ex parte vsu ipso varient.