Latin
179
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 179
Unproofread scanNot analysed yet
Sed demvnum esse musculum, tu tamen audi, quales sint ipsius partes, " numero, ac reliqua, quę ab alijs prętermissa sunt. Inter quae hoc principem tenet locum, quod huic quinto debuerat etiam octauus musculus à Diuino Vesalio descriptus adscribi. Quoniam ita istius pars est, vti reliquae omnes à me explicandae. At hoc minimè factum est. Scio, neque reuocare tento, sed voluissem, quod cùm ex tot partibus quintum constituant musculum, vt contractior, &ideò facilior enumeratio musculorum femur mouentium sit, (nimia enim rerum multitudo ex omnium sententia confusionem parit) ita etiam, vt adhuc breuior esset, octauum huic quin to adiunxissent: Quoniam ita cum isto quadrat, vt reliquae omnes partes, quae octauo isto excepto quatuor numero sunt. Atque harum prima à Vesalio minimè descripta oritur ab osse pubis, à linea superiori nerueo principio, ac descendens inseritur in lineam femoris asperam suo fine.