Latin
183
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 183
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec fortasse leuia, illud maioris momenti est, Quod extremos quatuor musculos, quos inter motores digitorum pedis descripsit Vesalius, reperio eadem ratione, qua in manu suis chordis implantari in chordas exteriores, quae extendunt: atque horum munus esse assero, non flectendi, aut adducendi, sed extendendi, non equidem totos digitos, sed secundum tantùm, &tertium illorum articulum. Reliqui verò decem parui musculi, quorum quatuor collocantur inter media ossa pedij, quatuor verò in planta sub ijsdem ossibus, &duo ad latera, vnum scilicet pollicis &alterum minimi, non ita manifestè desinunt in easdem chordas extendentes digitos, vt in manu, sed potiùs videntur desinere in ligamentum primi articuli ipsorum digitorum, facti ad hoc, vt magis flectant, quàm quod extendant. Extensio enim non ita necessaria in digitis pedum est, veluti in manu.