Latin
184
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 184
Unproofread scanNot analysed yet
De venis, atque ortu ipsarum satis diffusè tractaui in ea disputatione, quam ad te scripsi aduersus Aristotelicos, pro tuenda Medicorum sententia. Nempè quod venarum fons sit hepar, &non alia nobilis corporis humani pars. Quare ne bis eadem repetam, cumque non ita ad institutum faciant, omnia haec prę termittam, atque ipsorum loco nouam aliam controuersiam addam, quae quamuis extra carceres mihi propositos contineatur, cùm ad vsum pertineat: tibi tamen nequaquam displicebit: hacque de causa nunc immaturiùs fortasse de ipsa tecum ago, vt maturiùs sententiam tuam audire possim. Asserunt anatomici venarum fibras rectas attrahere, transuersas verò exprimere, atque obliquas retinere succos, qui in illarum cauitatibus continuò sunt, cum ex hoc triplici genere fibrarum membrana ipsarum constet: quod dogma mihi quasi figmentum videtur. Quoniam fibrae in hac membrana ita latent, vt potiùs in potentia sint, quàm in actu, neque moueri loco possunt ob connexionem, atque densam, mutuamque inter se texturam. Nam cùm omnis attractio, quae fit, sit duplex: Vna quidem vera &vniuoca, de qua Aristoteles septimo physic. tex. 10.