Latin
185
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 185
Unproofread scanNot analysed yet
loquitur, estque species motus localis, in qua motum ab alio, &non à seipso mouetur, cum hac tamen lege, vt mouens non quiescat sed moueatur, velociorque motu, quàm motum vel tractum ipsum, neque vnquam ab eodem moto seiungatur: Altera verò sit aequiuoca &non vera attractio, de qua loquitur Auer. in comm. ildlius 10. tex. dicti, in hac trahens quiescit &non mouetur, tractum verò tantùm fertur, &ista est species motus localis pri ma, proposita ab Aristotele in eodem loco, qua motum seipsum mouet, &non ab alio. Sed quoniam seipsum mouet ad aliquem determinatum motum, aut scopum: ideò dicitur trahi ab illo, veluti ferrum trahi à magnete &alimentum à membris ipsis dicitur: cùm tamen re uera non attrahantur, neque vera sit haec attractio, sed analoga, quia motus iste localis non fit ab alio, sed à uirtute intima, qua ferrum vel alimentum mouent se ipsa ad determinatam magnetem, aut membrum.