Latin
191
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 191
Unproofread scanNot analysed yet
nam testatur hoc sibi ostensum fuisse à loannae Baptista Cannano nobili Anatomico, atque in duodecim dissectis humanis, &totidem alijs brutorum cadaueribus idem penitùs fuisse compertum. Vellem, mi Petre, quod Ioannis Baptistae Cannani integerrimos mores, atque solidam doctrinam optimè, vt ego facio, cognosceres, Quoniam hominem ad quamlibet aliam operam potiùs, quàm ad fingendas fabulas aptum esse indicares. Neque credas hoc dogma ab ipso vnquam (nisi vt fortasse per iocum aliquot, qui cum Amato adessent, deluderet) esse proditum. Nam reuerà opercula haec non reperiuntur in hominibus, nec etiam in brutis, quae ego secui. Neque ita ineptus est Cannanus, vt secando patentem atque amplam venae sine pari in exordio cauitatem optimè conspicere non potuerit. Quare ego in Amatum, virum alioquin doctum, potiùs culpam huius criminis reijcerem: quoniam non ita rectè omnia, quae ad anatomen pertinent, aut uiderit, aut intellexerit, vt rectè sunt à Cannano explicata.