Latin
192
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 192
Unproofread scanNot analysed yet
Addidit idem Amatus, quod ab axilla prodit vena quaedam cum axillari ipsa connata, quae ad thoracis exteriora descendens in plures venulas diuaricatur, quae postea iunguntur cum internis illis, quae à uena sine pari ortae, octo inferiores costas nutriunt. Hoc equidem partim verum, partim etiam à vero alienum dici potest. Quoniam ab axilla uena ea prodit, cuius tres, vel ad summum aliquando quatuor rami iunguntur cum tribus aut quatuor propaginibus venae sine pari. Quorum vnus inter tertiam &quartam costam: alter inter quartam &quintam: tertius verò inter quintam &sextam: atque vltimus, iqui quartus est, inter sextam &septimam, perforatis intei constilibus musculis iungitur cum vasis interioribus. Neque vnquam ego potui talem connexionem, aut infra septimam, aut supra tertiam reperire. At vice versa, sępè ac saepiùs vnum tantùm aut geminum connexum loco trium, aut quatuor inueni. Quam rem, antequam Amati Centurias legissem, ipse quoque meo labore, ac Marte obseruaui.