Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 20
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius auctoritati tantum tribuo, vt hoc verum esse credendum iudicem. Neque id, quod dicturus sum, velim quamuis ada uersum hanc sententiam feratut, quod audaciae, aut peruicaciae potiùs, quàm indicandae veritatis desiderio adscribas. Nam ego adduci non possum, vocem hanc ratione ipsius motus fuisse huic generi articuli impositam. Rationem autem audi. Aρθρον frequenter apud Hippocratem, Galeno etiam teste, alterum tantùm atque rotundum co haerentium inter se ossium significat. Aliquando non rotundum, sed illud, quod cauum est, atque rotundum excipit: rarò vtrunque simul, vel integrani commissuram notat. Ab hac voce ἄρθρωσιs deducta est, coniunctionem, atque con missuram ipsorum ἄρθρων significans, quae coniunctio si arctè &sine vinculo medio fiat συνάρθρωσι ivocanda est. Quoniam vox illa σὺν, ossium ipsorum maximam, firmissimamque, quae suomet corpore fiat, iuncturam significat. Quod si laxior fit ista articulatio, neque ossassuomet corpore coniungantur, sed ad hanc conseruans dam ligamentum, vel medium quoddam necessario addatur, tunc διάρδρωσιs mea sententia est vocanda. Nam cum ἄρρθωσι, vt diceba, significet per se coniunctionem essium, addita praepositione, διὰ, opus est, quod talis significa tio augeatur, vel imminuatur, vel in contrarium mutetur, aut motus aliusue rei modus exprimatur, aut (quod rarissimum est) eadem penitus significatio maneat, Verùm quamuis διὰ in mixtione sensum imminuat, vt apud Hippo. 3. de fract. tex. 51. in voce εκινούματος, &in verbo δα κινοῦσθαι apud eundem lib. 2. de artic. tex. 12, quae significant motum imminutum, vt Galenus ipse 4. lib. de artic. comm. tex. 441 testatur.