Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 21
Unproofread scanNot analysed yet
In hac tamen voce non est dicendum δια, diminuere, ita vt διόρθρωσιο paruum arti culum significet. Deinde quamuis ἔμφασιν, atque intensionem, aut modum perfectiorem significet, vt apud Hipp. 2. de fract. tex. 68. in ver bo εκα τείνειν, tamen in hac voce διαρθρῶσεος vti opinor, id non facit, cum haec, nec perfectior, nec etiam solidior species sit articuli, quàm illa, quae contrà diuisa συνάρθρωσιo appellatur, Quod autem nihil agat, nihilque cum hac voce ἄρθρωσι significatum immutet, haud credides rim. Quid igitur dicendum? cum aliquid agat in hac compositione, neque significatum corrumpat, neque eundem immineat, augeatue. Non ob id ego dixerim, motum manifestum, aut non m anifestum adiunctum exprimere, sed potiùs in hanc veniam sententiam, quod in hac voce eandem vim seruet, quam quasi propriam exa tra compositionem habet. Nam vox ista quandam veluti μεσειτίαν notat, quod etiam in ali quot alijs vocibus compositis facit, vt apud Hippocratem in 2. de fract. tex. 37. in voce διαφύσιος apparet, dum loquitur de appendice supe riori ipsius tibiae. Nam per διάφυσιν intelligit partem quandam osseam processus modo prominentem in ipsa appendice, quae inter capita media femoris inferiora inseritur. Haec eadem vox etiam apud Galenum in 5. de admin. anato, explicat lineam quandam neruosam, quae media inseritur, ac distinguit inter musculos abdominis rectos, &sextum illorum, qui theracem mouent. Quamobrem διάρθρωσιo etiam erit coniunctio ossium per medium aliquod compacta &laxior, quàm fit ipsa συνάρθρωσισ. Quod etiam hac ratione confirmare possum, Nam in 3. de artic. comm. tex. 37.