Latin
203
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 203
Unproofread scanNot analysed yet
Non solùm autem dum ascendit communicat eat ramos sinui ceruicis: sed etiam ex aduerso venas transmittit ad musculos ceruicis posteriores. Quae venae inuicem, ac simul cum quibusdam alijs colligantur, quae ex sinibus membranae durioris per foramen dictum extramittuntur. Quoniam multae sunt venae, quae à dura membrana &per suturas, ac per foramina propria ad exteriora capitis propagantur. Quae quidem cùm iungantur, cum aliquot exterioribus ansam erroris anatomicis praebuerunt. Quoniam ipsi credunt atque asserunt, esse venas exteriores, quae per illa foramina ingrediantur ad membranam: cùm potiùs sint internae, quae egrediantur, atque copulentur cum externis ipsis. Dictae autem venae sunt diligenter obseruandae, in ipso capite, cùm duces sint facultatum, quae à medicamentis sincipiti appositis cerebro communicantur. Sed quoniam mentio facta est à me sinuum ipsius ceruicis, meritò hîc quęrere posses, qui nam isti sinus sint. Cùm neque apud Vesalium, neque apud alium quenquam mentionem factam legeris.