Latin
204
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 204
Unproofread scanNot analysed yet
Scias duos esse sinus, qui à foramine capitis maximo alter dexter, &alter sinister incipientes, vsque ad finem ceruicis perueniunt, eadem ratione duram meningem perforantes, vti faciunt alij sinus in intima capitis cauitate. Sed de his tractabo diffusiùs, cùm de reliquis sinibus inferiùs loquar. Illud quoque obseruatione dignum est: quod tu, si summam adhibueris diligentiam reperies venas, quae per musculos rectos ascendunt, ita vniri cum illis, quae descendunt à iugulo sub osse pectoris vsque ad cartilaginem mucronatam, vt vnica penitùs vasa esse videantur, non autem à duobus locis, ijsque aduersis orta. Ratio autem, qua iunguntur, duplex est. Nam ab ijsdem venis ascendentibus videlicet &descendentibus communicantur propagines quaedam ipsi cuti suprapositae, quae inuicem concurrentes connascuntur &vniuntur, manifestissimè rem hanc intuentibus oculis ipsis. Alia etiam ratione idem fit. Quoniam dictarum venarum extremae partes circa hypochondria in extrema ac summa rectorum musculorum parte in facie ipsorum interna inuicem iunguntur. Exhac gemina coniunctione apertissimè cognosces, magnam esse sympathiam inter ceruicem vteri &mammas. Nam venae ascen dentes oriuntur à ramo, qui originem habet eandem, quam ille, à quo venae ad vteri ceruicem ac sinum propagantur. Descendentes verò per spatia media cartilaginum, quae costas pectori vniunt, propagines manifestissimas vnà cum arteriolis (quamuis de his dubitet Vesalius) mammillis communicant.